Matthew 14

Lucas vero ita: Luc. 9., etc. Quod ergo ait; Joan. 4.. Vel confirmatus quorumdam sententia post haesitationem dixit, vel adhuc dubius: haec enim verba ad utrumque se habent. Nota invidiam Judaeorum. Hic alienigena dicit resurrexisse Joannem, qui nullum signum fecit. Illi Jesum tot virtutibus approbatum non resurrexisse contendunt. Senserunt enim quod majoris virtutis sunt futuri sancti a mortuis resurgentes, quam fragili carne gravati. Quia dixit de opinione resurrectionis cum nihil de morte dixisset, revertitur et narrat qualiter et cur obierit. Herodes iste et Philippus fratres fuerunt filii Herodis, sub quo Dominus fugit in Aegyptum. Herodias filia Arethae regis, quam ipse pater tulit Philippo, et in dolorem ejus dedit Herodi inimico illius. Herodes forsitan legem Judaeorum tenebat, et ideo Joannes eum ab adulterio prohibebat. Populum timebat, sed amor superabat, pro quo et Deum postponebat. Timor Dei corrigit, timor hominum differt, sed voluntatem non aufert: unde et avidiores reddit ad crimen quos aliquando suspendit a crimine. . Ad hoc forte juravit ut occasionem pararet, qua videretur facere invitus quod faciebat spontaneus. Non enim hoc implesset de aliquo amato, quod implevit de propheta: quod et ante fecisset, si excusabiliter posset. BEDA. Si quid nos forte incaute jurasse contigerit, etc., usque ad nec aliquid culpae se tali perjurio contraxisse doluit. ISID. Non est conservandum sacramentum quo malum incaute promittitur, velut si, etc., usque ad tolerabilius enim est non implere sacramentum, quam manere in stupro. . Ut discumbentibus videbatur. Talis quippe erat tristitia Herodis, qualis poenitentia videlicet Pharaonis. Minutus est Joannes capite, exaltatus est in cruce Christus: quia illius fama decrevit, istius crevit; unde: Joan. 3.. In truncato capite Joannis, ostenduntur Judaei Christum (qui est caput omnium prophetarum) perdidisse. Moraliter. Mors Joannis finem significat legis, qua finita merito migratur ad Christum, qui est finis legis ad justitiam omni credenti. . Postquam apud Judaeos lex et propheta caput perdit et vocem: Jesus transit ad desertum Ecclesiae locum, quae ante non habebat virum. Non fugit timore, sed secessit parcens inimicis ne homicidium homicidio jungerent, dans exemplum vitandae temeritatis. Vel ut probaret fidem credentium; unde: etc. Proprio labore, ut ardorem mentis ostenderent. Relinquunt civitates, id est, pristinas conversationes. Habent voluntatem, sed non vires perveniendi. Ideo Jesus obviam exit, et misertus curat, ut plena fides statim praemium habeat. Ecce quantum delectatur devotione credentium. . etc. Recedit Jesus de Judaea, vadit in desertum, turbae sequuntur, quibus obviat et curat. Hoc non mane vel meridie, sed vespere quando sol justitiae occubuit et finis mundi appropinquavit. Carnales, et de futuro miraculo refectionis ignari, quibus dictum erat: Matth. 10.. Mystice. Fastidiunt Judaei gentes recipi et murmurant: quorum voce utitur Isaias Isa. 40.: Iterum: Sed Dominus per apostolos reficere decrevit; unde subdit: etc. Diu est quod idola sequitur, ideoque non est a nobis pascenda pane verbi Dei. Provocat ad dandum, ut illis se non habere testantibus notior sit magnitudo signi, ubi etiam innuit, quod per eos sunt pascenda jejuna corda. Per quinque panes et duos pisces, totum Vetus Testamentum significatur. Per quinque panes, quinque libri Moysi, qui bene hordeacei, qui cibus est jumentorum, rudibus enim aspera et grossa danda. I Cor. 1.. Intus tamen latet medulla suavissimi sensus. Per duos pisces, prophetae et psalmi: unde et post resurrectionem ait: Luc. 24.. . etc. Accepit quinque panes, non novos creavit, quia veniens in carne non alia quam praedicta erant praedicavit, et opere implevit. Cum aperiens sensum, ut intelligerent Scripturas, dono internae suavitatis multiplicavit. Fregit cum mysteria legis in medium protulit. Secretiora quae a rudibus capi nequeunt, non sunt negligenter habenda, sed a duodecim apostolis qui per cophinos duodecim significantur, et ab eorum successoribus diligenter inquirenda. Cophinis servilia opera geruntur. I Cor. 1.. Sexus fragilis et minor aetas sunt numero indigni. Significat infirmos in fide nondum idoneos pugnae. etc. RAB. Qui, ut ait Joannes, Joan. 6., qui miraculum panum viderant, etc., usque ad pro quibus ne nos emolliant, oremus. Pavit turbam ut Deus, ascendit orare ut homo. Non quod omnia non habens in potestate, sed ut formam hominis impleret. In hoc officium pietatis est, sequitur insigne potestatis miraculum. Merito dicitur haec tempestas esse in vespere, quia dum Ecclesia in tribulatione est, dicitur esse quasi in nocte, et sol justitiae se abscondisse videtur. Navis in medio mari, solus Jesus in terra: quia aliquando ita est Ecclesia non modo afflicta, sed et foedata ut prorsus videatur derelicta a Deo: sed Deus eam non relinquit. Unde Marcus ait: Marc. 6.. Etsi non praesens, et si differt, tamen videt et corroborat. Tota nocte periclitantur, quia cum se homo considerat, nihil invenit nisi tenebras angustiarum et aestus hostium. Marcus ait: pro quibus tamen liberandis venit. Quod fit ut ad horam turbati, sed mox liberati amplius stupeant, et gratias agant, quod idem saepe fit in passionibus sanctorum. etc. Quia saepe fit ut cum aliqua subito diutinae tribulationis oritur sedatio, non statim credatur vera liberatio. Ideoque permanente priori formidine intensa, ad liberationem dirigitur oratio. Non supponit quis, quia ex voce sibi nota poterant eum cognoscere. Vel quia ipse est qui dixit: Exod. 3.. Si tu es ille liberator, jube me venire ad tuam imitationem superando pressuras. De humano desperans adjutorio, mente calcat pressuras, ut Jesu sit conformis. etc. Ecce homo super aquas ambulat. Ne ergo dubites Christum verum corpus esse, quia super aquas ambulavit. Super mare ambulare fecit, ut ostendat divinam potestatem. Mergi facit, ne infirmitatem obliviscatur, ne putet se aequalem Deo, et ne superbiat. etc. Paululum relinquitur tentationi, ut augeatur fides; ut enim credidit se ejus imperio posse fluctibus sustentari, sic dum mergitur, posse ejus virtute salvari. . In quocunque Deus per gratiam adest, mox universa bella quiescunt. etc. Viso signo Filium Dei confitentur: cur ergo Arius creaturam esse perducat? Allegorice. Genesar interpretatur Per typum ergo apostolorum et navis, intelligendum est Ecclesiam de persecutionibus liberatam a Domino duci ad littus, id est quietem, ubi paradisi restituetur haereditas et primae stolae jucunditas. . etc. Id est, minimum mandatum, vel caro qua ad verbum Dei venimus, quem qui credendo tangit, ab omni morbo impietatis sanatur.
Copyright information for VulgGlossa